monumenta.ch > Hieronymus > Matthaeus, 26 > sectio 18 > sectio 4 > sectio 14 > csg48.302 > 257 > sectio > 65 > Matthaeus, 16 > Genesis, 27 > 195 > uwbM.p.th.f.69.122 > csg75.840 > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 31, 195, 6
Ecce iterum Virginis ille paranymphus, non homo, sed angelus Gabriel ille conspicuus, coeli cursor aequissimus, medio noctis libramine dicit ad Ioseph in visione: Ioseph, inquit, fili David, cur tantum tribularis, quid multum contristaris, cur in somno cogitando desudas, cur vigilando tristis ambulas, cur de Maria malam tibi ingeris suspicionem, cum ipsa tibi generatura sit Salvatorem? Aufer zelotypiae animum; qui nascetur ex ea, ipse est qui impraegnavit eam. Ideo enim, Ioseph, tristis est anima tua, quia quaecumque legisti in prophetia, non intellexisti in Maria. Hinc est omnis tristitia tua, quod sponsam tuam nondum cognoveris, et gravidam sentis, nec aliud in ea nisi adulterium suspicaris. Ioseph, fili David, natus ex genere sacerdotali, non solum sacerdotali, verum etiam et regali, filius Prophetarum, socius Scribarum: ille Deus qui scripsit mirabilia in Lege sua, ipse fecit mirabilia in coniuge tua. Quid autem sunt Dei mirabilia, nisi quae hominibus sunt impossibilia? Mirabilia ergo Dei in Lege non legisti? Quod si etiam legisti, quare non intellexisti? Ipsa certe, Lex quam quotidie legis, sine graphio scripta est in tabulis lapideis. Lege et intellige quod panem in eremo terra produxerit, cuius semen in terra arator nullus induxit. Virga etiam Aaron annis sicca quam plurimis sine aqua revixit, in templo floruit, nucesque clausa sub tecto produxit. Ergo qui scripsit lapideas tabulas sine stilo ferreo, ipse gravidavit Mariam Spiritu sancto: et qui produxit panem in eremo sine seminatore, ipse fecundavit Virginem sine corruptione: et qui fecit virgam sine pluvia germinare, ipse fecit filiam David sine semine generare. Postremo, Ioseph filius David, filius Prophetarum, non legisti Isaiam eximium Prophetarum quid dixerit, quemadmodum scripserit, Ecce virgo in utero accipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen eius Emmanuel ? Quod ergo legisti in Libris tuis, aspice in Maria oculis tuis: ut digne dicas canticum David patris tui, Sicut audivimus, ita et vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri . Accipe ergo Mariam coniugem tuam, semper de ea securus, et in nullo sis sollicitus: quia quod conceptum est in eius utero, non est de peccato, sed de Spiritu sancto; et qui nascetur ex eius utero, non vocabitur filius Iudaei, sed vocabitur Filius Dei. Habe ergo, Ioseph, cum Maria coniuge tua communem virginitatem membrorum; quia de virginibus membris Virtus nascitur Angelorum. Sit Maria sponsa Christi carnis suae virginitate servata; sis autem et tu pater Christi cura castitatis, et honorificentia virginitatis: ut de virginibus membris generetis saeculis christianis sponsum virginitatis et maritum castitatis, communem singulis virginibus et maritatis, in quo nulla sit zelotypia; quia virginitas salutatione impraegnata est in Maria. Magnum meritum virginitatis, fratres. Virginitas Mariae angeli salutatione est impraegnata, a Ioanne de utero est salutata, et generans virginitas Mariae ab Angelis est hodie collaudata, et lactans virginitas Mariae per stellam de coelo est praedicata, et a Magis muneribus honorata. Gaude itaque, Ioseph, nimiumque congaude virginitati Mariae, quia solus meruisti virginale possidere coniugium: quia per meritum virginitatis ita separatus es a concubitu uxoris, ut pater dicaris Salvatoris, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.